|
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis
pretium quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui
decidit, inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis
atque novos? Excludat iurgia finis. ?est vetus atque probus, centum
qui perficit annos.? Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
inter quos referendus erit? Veteresne poetas, an quos et praesens
et postera respuat aetas?
?Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi
vel toto est iunior anno.? Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
paulatim vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione
ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis
miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. |
|
 |